Freitag, 20. November 2015

De thesauro Anticythereo Basileae in urbe exposito


Anticythera insula
Quae ab archaeologis submarinis in mari Aegaeo apud insulam Anticytheram repperta atque decenniorum decursu praeteritorum in lucem edita sunt, his diebus in museo Basiliensi rebus Romanis Graecisque dedicato (vulgo: Antikenmuseum) exhibentur. Quae expositio nobis de quadam nave, quae circiter anno 70 a.Chr.n. non procul ab insula Anticythera tempestate saevâ fracta est, enarrat. Navis illa oneraria a Graecia vectura erat in Italiam meridionalem onerata cum permultis rebus tum maxime signis marmoreis aeneisque, quippe quae in Italia venirent. Quam navem sustinuisse navale onus ponderis 300 tonnarum archaeologi coniciunt. Cum minima demum pars illius thesauri submarini in lucem reddita sit, permulta adhuc in mari latent.
 
Fragmentum mechanismi Anticytherei
In maris fundo archaelogi inter alia quandam rem tam mirabilem quam singularem unicamque invenerunt: videlicet illum mechanismum Anticythereum quod dicitur. Agitur, ut videtur, de re quadam saeculo II a.Chr. fabricatâ, quae simul est et astrolabium et stellarium et instrumentum nauticum. Haud aliter ac horologium Helveticum analogum ille mechanismus constat ex exiguis rotulis dentatis. Anticytherea igitur illa machinatio est res multiplex necnon dissimilis nostris computatris, res eodem tempore varia phaenomena caelestia ostendens, res profecto non parum aenigmatica et adhuc indaganda.
Signum philosophi
ocellis felinis praediti

Quod ad signa attinet, e quibus maxima oneris navalis pars constat, memoratu dignum est aeneum simulacrum cuiusdam philosophi barbati, cuius oculi nitentes coruscant tamquam labente die pellucentes ocelli felini. Sunt et quaedam alia signa non iniucunda spectatu. Sed singulas res hoc in loco ad unguem describere nequeo. Tantummodo dicendum est hoc: Incertum est, utrum statuae illae a Romanis sint raptae an de rebus agatur, quae mercatui Italico specialiter erant fabricatae. Certum autem est et signa et simulacra non iam res votivas, sed dumtaxat ad villas Romanas exornandas utilia fuisse.

Aliis verbis: Tum temporis aetas iam dudum coeperat, qua aetate artificia sculptorum parabant e contextu discedere religioso. Primo enim saeculo a. Chr.n. artes pulcherrimae, quae dicuntur, commercio iam inserviverunt. Floruit mercatura cum statuis aliisque rebus id generis. Floruerunt officinae sive Deli in insula sive Pergami sive Ephesi in urbibus sitae, utpote quae permultas res omnis generis ad luxuriam Romanam pertinentes fabricarent.

Ephebus Anticythereus
Romani enim pergraecantes Graecisque rebus inhiantes tum technologiam, quod dicitur, tum nitidioris vitae instrumenta ex oriente importaverunt. Ad quas res comprobandas Marcus Tullius nobis documento est optimo. Etenim eodem fere tempore, cum procella navem illam infestis gurgitibus circumagens in Anticytherae litore hausit, Cicero quandam villam Tusculi sitam exornaturus erat. Mense Februario anni 67° a.Chr.n. exeunte scribit Marcus Tullius ad Atticum, amicum suum, Athenis commorantem:

«L. Cincio HS CCIↃↃ CCIↃↃ CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti, iam nunc me admodum delectant. Qua re velim et eos et signa et cetera, quae tibi eius loci et nostri studii et tuae elegantiae esse videbuntur, quam plurima quam primumque mittas, et maxime quae tibi gymnasii xystique videbuntur esse. Nam in eo genere sic studio efferimur, ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi simus. Si Lentuli navis non erit, quo tibi placebit, imponito.»

In Tusculano ergo exornando virtute Romanâ parsimoniae omnino neglectâ pepercisse Ciceronem neque pecuniae neque operae manifestum est. Quod quidem patet et ex quibusdam aliis verbis ad Atticum scriptis:

«Signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer exspecto. Quidquid eiusdem generis habebis, dignum Academia tibi quod videbitur, ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. Genus hoc est voluptatis meae; quae γυμνασιώδη maxime sunt, ea quaero. Lentulus naves suas pollicetur. Peto abs te, ut haec diligenter cures.»

Haud secus ac in philosophia litterisque Cicero suis in octo villis supellectilibus exornandis Graecorum illecebris resistere non potuit. Sicut permulti suae aetatis Romani ita Marcus Tullius siti quâdam rerum Graecarum tenebatur. Quam rem acu tetigit Horatius verbis hisce: «Graecia capta ferum cepit victorem et artes / intulit agresti Latio.» Horatianus ille versus in expositione Basiliensi sane multis sub aspectibus optime repraesentatur.

Tabulae omnes sunt depromptae e libro intitulato «Thesaurus immersus. De nave fracta Anticytherea» , edito ab A. Bignasca, M. Lagogianni-Georgakarakos, N. Kaltsas, E. Vlachogianni, Basileae a. 2015°