Dienstag, 29. August 2017

De quodam CAELO



Hoc in soliloquio Beatus secum de quodam CAELO confabulatur.  Visne audire soliloquium? Noli dubitare premere HIC!


Personae: Beatus, Alter ego.

Beatus: Salvus sis, Beate! Ut vales?

Alter ego: Bene me habeo. Et tu? Quid novi apud te?

Beatus: Profecto multum novi habeo, quod tibi referam. Agitur re vera de rebus scitu dignis. Convenerunt enim nuperrime Matritum in caput Hispanorum homines centum sexaginta ad conventum illum, cuius index est CAELUM. Itero: Centum sexaginta homines ad Latinitatem vivam quae dicitur colendam congregati sunt. Cuius conventus particeps esse et mihi licuit. Fuit congressus, qui omnes meas exspectationes excessit.

Alter ego: Ergo, nisi te piget, eloquere, mi Beate, quid Matriti evenerit.

Beatus: Pergratanter tibi morem geram. Ante omnia in capite Hispanorum animadverti nos Helvetios rusticos, agrestes necnon rudes sane esse. Vera dico. Licet nos Helvetii in caseis fabricandis periti simus, licet nos Helvetii in socolatis conficiendis maximum gradum sapientiae consecuti simus, licet nos Helvetii horologia fabricanda haud parum calleamus, at vero ad Latinitatem Vivam quod attinet, nos Alpicolae non immerito barbari nuncupamur. Hoc ingenue mihi fatendum est.

Alter ego: Oh Beate, nihil novi refers. Obiter vaccas scite mulgere et res lactarias maxima cum diligentia colere iam multum esse mihi videtur. Noli quaeso oblivisci, mi Beate, lac maximae parti Helvetiorum potum esse familiarissimum. Sed pergas, nisi te piget, narrare de rebus Matritensibus!

Beatus: Perlibenter tibi obsequor! Matriti ergo didici res maximi momenti, didici enim de rebus Latinis Latine doceri posse, immo vero didici de rebus Latinis Latine doceri necesse esse.

Alter ego: Bene narras, care Beate!

Beatus: Quod spectat ad methodos et rationes linguae Latinae docendae non paucos stimulos et eos utilissimos quidem ex Hispania in Helvetiam mecum reportavi. Namque in CAELO docentes non solum quaedam argumenta tractaverunt, sed iterum iterumque de viis deque methodis linguae Latinae docendae disseruerunt. Qua ex re mihi quidem maximi fructus effloruerunt.
Tibi exemplum afferam: In CAELO adhibita est directa quae dicitur methodus. Quid hoc sibi velit, forsan nunc requiris. Tibi explico: In cursu illo vocabula semper cum rebus coniuncta fuerunt. Matriti et permultas novas res et permulta nova vocabula didici. Cum nos Helvetii frigoribus assueti simus perpetuis, vox quae est «calor» mihi omnino ignota erat. Quo pacto ergo Matriti effecerunt magistri mei, ut hoc vocabulum numquam e memoria excideret mea? Audi quaeso! Magistri mei noctu in deversorio cubiculum meum tantopere calefecerunt, ut totus aestuaverim, ut totus sudore perfusus in lectulo iacuerim. Quemadmodum reapse brevissimo tempore notionem vocabuli, quod est calor, didici, ne dicam: inculcavi notionem caloris animo necnon et corpori.

Alter ego: Oh quam miram rem! Quam methodum linguae Latinae docendae efficacem!  Sed dic, Beate, nisi te piget, qui fuerint magistri illi praecipui, qui Matriti tibi tantas scholas tradiderunt?

Beatus: Docuit me Georgius ille Tárrega, Hispanus Valentinus, vindex salsissimus Latinitatis Vivae. Georgius cum de aliis rebus tum de rebus Sallustianis me sapientiorem reddidit. Ad Georgium quadrat sententia illa Sallustiana quae est: «plurimum facere et minimum ipse de se loqui.»

Docuit me Robertus ille Carfagni, Italus Montellensis, vir tam doctissimus quam modestus. Robertus tibi, Beate care, iam notus est, quippe qui nobis per rete scholas tradere soleat. Matriti Robertus peritissime egit de rebus gravibus, egit enim Robertus de Lucretio deque morte, quam ad homines nihil attinere Lucretius contendit.

Docuit me Iustus ille Slocan Bailey, Americanus Michiganus et Latinitatis gloria. Bellissime enodavit, enucleavit, enarravit Iustus quandam fabulam Ovidinanam, in qua taurus quidam candidus per umbrosas valles Idae montis deambulavit. Sed satis superque de Matriti docentibus! Longius vero sane est omnes res singillatim percurrere. Ut omnia paucis absolvam: Nimis cito reapse transiit tempus in CAELO Matritensi. Nihil nisi hocce adicere velim: Inter pocula et dum prandium sumimus et cenamus, inter participantes volabant verba Latina et ea quidem alacria. Quam ob rem minime mirum est, quod Matriti amicitias iucundissimas conserere mihi contigit. Tandem aliquando mihi licuit coram convenire Alexandrum Veronensem, cuius fama iam dudum Alpes transvolat. Volup mihi fuit sermocinari cum Gulielmo, qui vitam degit in insulis fortunatis, cum Henrico Mediolanensi, cum Ansgario Legionensi, cum Avito, cum Laurentio Fraga, cum Panthera Mexicano, cum David, Ludovico, Carolo, Iosepho, sodalibus Valentinis Collegii Latinitatis permultisque aliis hominibus. Multi homines convenerunt Matritum, multum affinitatis animorum mihi dono datum est. – – Sed nunc veniam a te peto, Beate, quod huic diverbio finem imponam oportet. Avocat me a colloquio nostro quoddam pensum domesticum in crastinum diem faciendum. Vocabulum enim Latinum quod est temetum memoriae mandare mihi necesse est – scilicet adhibenda illa methodo directa. Vale!

Ecce nexum ad CAELUM ducens!


Mittwoch, 19. Juli 2017

Soliloquium tertium: De Aulularia Plautina

Hoc in soliloquio Beatus de Aulularia confabulatur. Agat de Euclione, qui in comoedia Plautina est persona primarum partium, agat de comoediae titulo necnon de locutione quae est «genium defraudare». Praeterea attingitur quaestio, utrum Euclio fuerit homo capitalista necne. VISNE AUDIRE SOLILOQUIUM? NOLI DUBITARE PREMERE HIC!


Personae: Beatus, Alter ego.

Beatus: Salve, Beate! Valesne? Valuistine?

Alter ego: Valeo et valui rectius. Quid tu?

Beatus: Nihil est, quod conquerar. Sed dic mihi, qua de re hodie agamus?

Alter ego: Nonne proximo soliloquio quaedam de Aulularia Plautina te prolaturum mihi dixisti?

Beatus: Hoc argumentum et mihi quidem perplacet.

Alter ego: Incipiamus ergo a titulo comodiae, quae inscribitur «Aulularia». Dic mihi sis, quid sibi velit titulus ille!

Beatus: Audi, iam tibi explicabo. Verbum quod est aula, apud Plautum idem valet ac olla. Eâdem enim ratione Romani dicebant «plaustrum» pro verbo, quod est «plostrum», eâdemque ratione Romani  dicere solebant «caudex» pro verbo, quod est «côdex». Non enim semel syllaba diphthonga au immutari amat in vocalem o longam.
Sed reveniamus ad ollam sive aulam nostram. Aula est vas ad coquendum. Aulam autem parvulam Latini appellabant aululam, quae vox est nomen diminutum. Ex aulula, ni fallor, derivatus est titulus comoediae nostrae. Namque in fabula nostra  agitur de quadam aulula – nempe de aulula auri plena, agitur de aulula, in qua thesaurus continetur.

Alter ego: Nunc titulo explanato dic mihi quaeso, Beate, quod sit comoediae argumentum!

Beatus: De argumento quid dicam? Totum fabulae argumentum nunc quidem explicare excedit vires meas. Est enim fabula intricata, sed paucula proferre possum de illa persona, quae in comoedia primas partes agit. Fabulam nostram Athenis doceri poeta fingit. Ibi homo nomine Euclio vitam degit. Cui viro est aulula illa auri plena. Quem thesaurum Euclio in aedibus suis abstrudit. Pluries in diem invisit thesaurum, aurum spectans oculos suos pascit. Dixeris Euclionem aurum deamare, dixeris Euclionem amore auri deperire. Aulula auri plena est tamquam res magica, quae Euclionis animum attrahit, devincit, occupat. At vero Euclio ille licet divitissimus sit, vitam hominis pauperis agit. Simulat Euclio se in egestate versari, simulat inopiâ omnium rerum se laborare, se vitam ínopem sustentare. Euclio igitur est homo pecuniosus, sed non est capitalista, ut mihi quidem videtur. Capitalista enim pro virili parte copiam auri augeri vult. Inhiat enim homo capitalista divitias suas augendas. At contra Euclionis thesaurus est sine fructu, est thesaurus inutilis. Qua de re procul dubio restant multa dicenda, sed in hac confabulatione res non tractamus nisi perfunctorie.  
Pergamus ergo! Euclio noster depingitur avarus, qui anxietatibus curisque perpetuis torquetur. Semper metuit, ne aulula sua pretiosa subripiatur. Plautus, ut iam dixi, Euclionem exhibet avarum, id est hominem sordidissimum. Est Euclio homo, qui genium suum defraudat. Qua enim locutione Plautus Euclionis naturam describit.

Alter ego: Mihi ignoscas te interrumpenti, mi Beate. Locutio, quae est «genium suum defraudare», quid sibi vult?

Beatus: Genius, ut forsan tibi notum est, est deus, in cuius tutela quisque natus est. Genius inde ab ortu usque ad ultimum vitae diem nos comitatur. Genius est tutor noster. A Latinis genius quoque usurpatur pro vi iucunde vivendi, pro vitae ipsius voluptate et iucunditate. Ergo Euclio noster si genium suum defraudat, sibi ipsi appetitum vitae negat, negat sibi ipsi omnia, quae ad bene vivendum pertinent, negat sibi ipsi cibos sapidos, negat sibi ipsi potûs iucundos. Ad summam: Negat sibi ipsi fructum auri sui. Mente fingas, mi Beate, terrae nostrae faciem, qualis esset, si omnes capitalistae totius orbis terrarum – perinde atque Euclio noster – nummulos aureos suos defoderent!

Alter ego: Quod quidem dicis, Beate, profecto non mihi displicet. Sed perge porro cogitata proloqui!

Beatus: Utique optime Plautus Euclionis mores expressit et non sine vi comica, ut puto. Sine quaeso reveniam iterum ad titulum comoediae nostrae! Cum enim in Aulularia Plautina re vera omnia in Euclione vertantur, haud abs re fuisset fabulae nostrae aliud nomen dare. Quadravisset quoque titulus alius – scilicet Avarus. Quem quidem indicem nonnullis saeculis post poeta quidam Gallus idemque Plauti aemulator – scilicet Molierius – suae fabulae indidit. – Nunc autem, ut mihi videtur, iam satis superque de rebus Plautinis confabulati sumus. Finem confabulationi nostrae imponamus! Tantum est. Vale, mi Beate!

Alter ego: Vale et tu, Beate care, et cura, ut genio tuo indulgeas!



Dienstag, 4. Juli 2017

Soliloquium Salodurense secundum: Coquiturne in litteris Latinis?

Nundinis Saludurensibus exhibentur
quaedam quasilla ruborum Idaeorum plena

VISNE AUDIRE SOLILOQUIUM? NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Obiter animum advertas ad locutionem minime contemnendam, quae est «cramum battutum» (Anglice: whipped cream)!


Personae: Beatus, Alter ego.

Alter ego: Salvus atque semper fortunatus sis, Beate!

Beatus: Di te ament!

Alter Ego: Quid novi apud te, Beate?

Beatus: Nihil novi, nisi quod totum me fingo et accomodo ad tuum arbitrium et nutum, care Beate. Noli quaeso oblivisci! Ego quidem nemo alius atque Beatus duplicatus sum. Sum ego tu, tu egomet. Idem nomen nobis est, idem corpus, idem animus, idem semicalvitium.

Alter Ego: Recte mones! Sed dic mihi, qua de re hodie agamus? Quidni de nundinis Salodurensibus confabulemur linguae Latinae exercendae causa?

Alter Ego: Nundinarum vocabulum mihi sane ignotum est. Quid hoc sibi vult?

Beatus: Audi! Iam tibi explicabo. Nundinae sunt mercatus sive feriae rusticorum, quibus multi homines ex agris in oppidulum nostrum conveniunt mercandi aut vendendi causa. Prostant omnia genera holerum, prostant omnia genera florum fructuumque. Ego quidem hodie mane mihi poma terrestria, cucumeres, lactucam, nonnihil lycopersicorum necnon quasillum ruborum Idaeorum plenum emi. Bacis illis nunc temporis re vera nihil dulcius. Cramo battuto nunc nobis opus erit et iam palatum nostrum iucunditate perfundetur. Neque enim cramum battutum quidquam aliud est atque flos lactis.

Alter Ego: Oh delicatule!  At vero quam sapienter agis, mi Beate! Sed dic mihi, sis: Coquiturne etiam in litteris Latinis? Nam poetae, qui homines manducantes et bibentes omittere solent, nimis aridi mihi videntur.

Beatus: Sine cura sis, Beate! In litteris Latinis cibi parantur, sedulo sane coquitur necnon exhibentur aliquot coqui. Velim legas Aululariam Plautinam. Quadam in scaena illius comoediae coquos colloquentes inducit poeta noster. Accedit, quod illi coqui Plautini non solum obsonia coquunt sucosa, sed etiam verba faciunt succulenta. Non semel autem archimagiri Plautini turpiculos effundunt iocos, qui tenerrimas aures tuas dedeceant.

Alter Ego: Quid dicis? Nihil profecto est, quod aures meas dedeceat. Immo vero narres velim, quas res illa in fabella tractaverit Plautus noster!

Beatus: Quibus de rebus te perlibenter alias docebo, nunc quidem horologio moneor, ut diverbio nostro finem imponam. Mihi abeundum est. Vale, mi Beate!


Alter Ego: Quo abis? Redi rursum! Quid me fiet sine te, Beate! O me miserum! Iam Beatus sum dimidiatus.

Donnerstag, 29. Juni 2017

Soliloquium Salodurense primum


Personae: Beatus, Alter ego.

Alter ego: Salvus atque semper fortunatus sis, Beate!

Beatus: Di te ament, Beate!

Alter Ego: Quid agis tu? Rectne vales? Sed dic mihi quaeso, quid hoc sibi velit! Quidnam tibi telephonulum huc illuc moventi in animo est?

Beatus: Rogasne, quidnam hoc sibi velit? Confabulationem nostram sophophonio incidere velim.

Alter Ego: Quantum inceptum! Iam in rete omnium gentium sermocinatur Alexander Veronensis, sermocinatur Daniel Stockholmiensis, sermocinatur Reginaldus Mercator, praelegit fabellas faciliores Franciscus Alonsus, confabulantur quidam tres Americani de quibuslibet rebus. Nonne hoc sufficit?

Beatus: Minime! Minime hoc sufficit. Numquam est satis. Nonne dicit magister noster aures educandas esse? Aures nostras dicit magister noster semper ubique educandas esse; aures nostras dicit magister noster semper ubique Latinitate imbuendas esse.

Alter Ego: Recte mones. Ergo narra mihi aliquid, ut etiam aures meae educentur!

Beatus: Quidni paucula de Saloduro proponam? Tibi quaedam de Saloduro refero. Salodurum oppidum vetustissimum est. Iam Romani abhinc duo milia annorum caelo Salodurensi perfructi sunt. Subiectum est Salodurum Iurae Monti, adiacet flumini cuidam, cuius nomen Arola. Arola in Rhenum influit, Rhenus in mare Germanicum. Aquis maris Germanici caelum irrigatur.

Alter Ego: Satis superque ineptiarum! Aures enim, Beate, educandas, non obtundendas esse magister noster dicere solet. Nunc quidem mihi abeundum est. Vale!


Beatus: Valeas et tu! In proximum.

Samstag, 10. Juni 2017

De calceamentis Romanis





Novisne calceamentis tibi opus est? Nonne tibi arrident hae carbatinae? An magis placent soleae illae? Calcei hi hieme pedes fovebunt tuos! An calceamento militari tibi opus est? Visne Alpes conscendere aut prata peragrare lubrica? Ecce caligae, quarum soleae coriaceae clavis ferreis munitae sunt, ne labaris. Illis enim caligis tunc temporis Romani milites gregarii utebantur. Quid porro de hisce sculponeis cogitas? Sunt ex solido ligno factae. Ita pedes tui a calore tuti erunt, cum in thermis commoraberis. Nonne in laconico pedes tui igne sub pavimento ipso accenso aduruntur? Ergo nihil sculponeis utilius!



Forsan requiris, ubinam haec calceamenta prostent. Non ita pridem Quintus Cornelius Libertus apud Helvetios versans suam exercuit artem. Quintus est sutor Germanus, qui historicis quae dicuntur calceamentis Romanis faciendis operam dat. Cuius in taberna in omnium gentium rete sita animo libentissimo exciperis. Velim ergo intres oculosque pascas tuos! Procul dubio invenies calceamenta pedibus tuis convenientia!


Sonntag, 4. Juni 2017

De vero amore erga artem pedifollicam



Non Matriti, non Monaci, non Barcinone, non Londinii, immo vero Saloduri in oppidulo in provincia remota sito verus amor erga artem pedifollicam ardet. Quibus rebus hae imagines, quas abhinc fere duas septimanas luce expressi, documento sint. Certamine enim finito asseclae lusores fumis extulerunt coloratis. Asseclis autem omnibus fidelior est Iura mons, quippe qui iam ex sescentis annis certaminibus Salodurensibus adsit, faveat, applaudat.








Samstag, 13. Mai 2017

De vi linguae Anglicae compescenda

Est vir quidam Luxemburgo e civitate parvula oriundus, qui vim linguae Anglicae cohibere compescereque valere se putet. Quam inceptum ridiculum! Sed legite ipsi(-ae) nuntiolum, quem Radiophonia Finnica Generalis divulgavit:

«Jean-Claude Juncker, praeses Commissionis Europaeae, in conventu nuper (5.5.) Florentiae facto orationem inauguralem Francogallice habuit, etsi in coetibus internationalibus sermones Anglice facere solet. Nuntiavit causam esse, quod, postquam Britannia ab Unione Europaea exire constituisset, Anglica lingua minorem in Europa quam antea vim haberet.»